Page 161 - Lanzarotto Malocello dall'Italia alle Canarie
P. 161
dall’Italia alle Canarie 161
ris fere per omnes illas domos intravede, nec aliud in eisdem invenere
preter ficus siccas in sportulis palmeis, bonas uti cesenates cernimus,
et frumentum longe pulcricus nostro, habebat quippe grana longiora et
grossiora nostro, album valde: sic et ordeum et segetes alia ex quibus,
ut rati sunt, vivebant incole. Domus vero cum essent pulcerrime et lignis
pulcerrimis contecte, introrsum omnes erant altissime tamquam ex gipso
viderentur albate. Invenerunt et in super oratorium unum seu templum
in quo penitus nulla erst pictura nec aliud adornatum preter statuam
unam ex lapide sculptam, ymaginem hominis habentem manuque pilam
tenentem, nudam, femoralibus palmeis more suo oscena tegentem: quam
abstulerent et imposita navibus Lisbonam transportarunt redeuntes. Hec
igitur insula habitoribus plena est et colitur et ab incolsi granum, sege-
tes, fructus et potissime ficus colliguntur. Frumentum autem et segetes
aut more avium comedunt aut farinam conficiunt quam etiam absque
confectione aliqua manducant aquam potantes.
Ab hac ergo insula discentes naute, cum multas distantes ab hac per
V milia vel X aut XX vel XL passuum cernerent, ad tertiam navigarunt,
in qua nil aliud preter proceras arbores plurimum atque directas in ce-
lem invenerunt.
Inde ad aliam navigantes eam rivis et aquis optimis copiosom invene-
runt, et in eadem lingna plurima et palumbes quos baculis et lapidibus
capiebant et commedebant invenerunt. Hos dicunt maiores nostris et gu-
stui tales aut meliores. Ibidem etiam viderunt esse falcones plurimos et
aves alias ex raptu viventes. Hanc autem non multum perambalarunt,
cum deserta videretur omnino.
Inde tamen ante se viderunt insulam aliam in qua lapidei montes
erant excelsi nimis et pro maiori temporis parte nubibus tecti, et in ea
pluvie crebe; que tamen sereno tempore apparet pulcerrima et existima-
tione videntium habitata.
Inde ad alias plures insulas, alias habitatas alias omnino desertas,
adiere numero VIII et quanto ulterius incedebant tanto pluries videbant,
apud quas mare tranquillum longe magis quam apud nos sit et in eodem
fundum ancoris aptum etsi modicum portuose sint, fertiles tamen aqua-
rum omnes. Et apparet quod insule VI numero habitate, quas ex XIII ad
quas iverunt invenerunt, sunt habitatores plurimi; non tamen equaliter
habitantur, nam una plus altera incolas habet. Et ultra hoc eas dicunt
ydiomatibus adeo inter se esse diversas ut invicem nullo modo intelli-
gantur, ac insuper nullis navigium aut aliud strumentum esse per quod

