Page 267 - Lanzarotto Malocello from Italy to the Canary Islands
P. 267

dall’Italia alle Canarie                                              267



               preter ficus siccas in sportulis palmeis, bonas uti cesenates cernimus,
               et frumentum longe pulcricus nostro, habebat quippe grana longiora et
               grossiora nostro, album valde: sic et ordeum et segetes alia ex quibus,
               ut rati sunt, vivebant incole. Domus vero cum essent pulcerrime et lignis
               pulcerrimis contecte, introrsum omnes erant altissime tamquam ex gipso
               viderentur albate. Invenerunt et in super oratorium unum seu templum
               in quo penitus nulla erst pictura nec aliud adornatum preter statuam
               unam ex lapide sculptam, ymaginem hominis habentem manuque pi-
               lam tenentem, nudam, femoralibus palmeis more suo oscena tegentem:
               quam abstulerent et imposita navibus Lisbonam transportarunt redeun-
               tes. Hec igitur insula habitoribus plena est et colitur et ab incolsi gra-
               num, segetes, fructus et potissime ficus colliguntur. Frumentum autem
               et segetes aut more avium comedunt aut farinam conficiunt quam etiam
               absque confectione aliqua manducant aquam potantes.
                  Ab hac ergo insula discentes naute, cum multas distantes ab hac per
               V milia vel X aut XX vel XL passuum cernerent, ad tertiam navigarunt,
               in qua nil aliud preter proceras arbores plurimum atque directas in ce-
               lem invenerunt.
                  Inde ad aliam navigantes eam rivis et aquis optimis copiosom invene-
               runt, et in eadem lingna plurima et palumbes quos baculis et lapidibus
               capiebant et commedebant invenerunt. Hos dicunt maiores nostris et gu-
               stui tales aut meliores. Ibidem etiam viderunt esse falcones plurimos et
               aves alias ex raptu viventes. Hanc autem non multum perambalarunt,
               cum deserta videretur omnino.
                  Inde tamen  ante  se viderunt  insulam  aliam  in  qua lapidei  montes
               erant excelsi nimis et pro maiori temporis parte nubibus tecti, et in ea
               pluvie crebe; que tamen sereno tempore apparet pulcerrima et existima-
               tione videntium habitata.
                  Inde ad alias plures insulas, alias habitatas alias omnino desertas,
               adiere numero VIII et quanto ulterius incedebant tanto pluries videbant,
               apud quas mare tranquillum longe magis quam apud nos sit et in eodem
               fundum ancoris aptum etsi modicum portuose sint, fertiles tamen aqua-
               rum omnes. Et apparet quod insule VI numero habitate, quas ex XIII ad
               quas iverunt invenerunt, sunt habitatores plurimi; non tamen equaliter
               habitantur, nam una plus altera incolas habet. Et ultra hoc eas dicunt
               ydiomatibus adeo inter se esse diversas ut invicem nullo modo intelli-
               gantur, ac insuper nullis navigium aut aliud strumentum esse per quod
               possint de una insula ad alias pertransire, nisi natatu facerent.
   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272