Page 269 - Lanzarotto Malocello from Italy to the Canary Islands
P. 269

dall’Italia alle Canarie                                              269



                  Invenerunt insuper et aliam insulam in quam non descenterum, nam
               ex ea mirabile quoddam apparent. Dicunt enim in hac montem existere
               altitudins pro existimatione XXX m. passuum seu plurium qui valde a
               longe videtur et apparet in eius vertice quoddam album; et cum omnis
               lapideus mons sit, album illud videtur formam arcis cuiusdam habere:
               attamen non arcem, sed lapidem unum acutissinum arbitrantur, cuius
               apparet in summitate malus, magnitudinis in modum mali cuiusdam na-
               vis, ad quem appehensa pendent antenna cum velo magne latine navis
               in modum scuti retracto, quod in altitudinem tractum tumescit vento et
               extenditur plurimum, deinde paulatim videtur deponi, et similiter malus
               in morem longe navis; demum ergitur et sic continue agitur, quod undi-
               que circumdantes insulam fieri advertere.
                   Quod monstrum cantatis fieri carminibus arbitrantes, in eandem in-
               sulam descendere ausi non sunt.
                  Ceterum et multas alias res invenere, quas hic Niccolosus noluit re-
               citare. Tamen apparet eas non dites insulas, nam et naute vix expensas
               viatici exportandi resumpsere.
                  Quatuor vero homines qui portati sunt, etate imberbes, decora facie,
               nudi incedunt.
                  Habent tamen huiusmodi femoralia: cingunt autem lumbos corda ex
               qua fila pendent palme seu iuncorum in moltitudine grandi, longitudi-
               ne palmi cum dimidio seu quorum ad plus; hii quidem tegunt pubem
               omnem et obscena ex anteriori ac posteriori parte ni vento vel casu alio
               eleventur.
                  Sunt autem incircumcisi et crines habent longos et flavos usque ad
               umbilicum fere et cum hiis tegentur, nudis pedibus incedentes.
                  Insula autem ex qua sublati sunt Canaria dicitur, magis ceteris ha-
               hitata. Hii nichel penitus ex ydiomate aliquo intelligunt, cum ex variis
               et pluribus eis locutum sit. Magnitudinem vero nostram non excedunt,
               membruti satis, audaces et fortes et magni intellectus ut comprehendi
               potest. Nutibus loquitur eis et nutibus ipsi respondent mutorum more.
               Honorabant se invicem: verum alterum eorum magis quam reliquos, et
               hic femoralia palme habet, reliqui vero iuncorum, picta croceo et rufo.
               Cantant duciter et fere more gallico tripudiant. Ridentes sunt et alacres
               et satis domestici, ultra quam sint multi ex ispanis.
                  Hii postquam in navi positi sunt panem et ficus commederunt, et eis
               sapit panis cum ante numquam commedisent. Vinum omnimo renuunt,
               aquam potantes. Comedunt similiter frementum et ordea plenis manibus
   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274