Page 173 - Lanzarotto Malocello de Italia a Canarias
P. 173
De Italia a Canarias 171
albate. Invenerunt et in super oratorium unum seu templum in quo penitus
nulla erst pictura nec aliud adornatum preter statuam unam ex lapide
sculptam, ymaginem hominis habentem manuque pilam tenentem, nu-
dam, femoralibus palmeis more suo oscena tegentem: quam abstulerent
et imposita navibus Lisbonam transportarunt redeuntes. Hec igitur insula
habitoribus piena est et colitur et ab incolsi granum, segetes, fructus et
potissime ficus colliguntur. Frumentum autem et segetes aut more avium
comedunt aut farinam conficiunt quam etiam absque confectione aliqua
manducant aquam potantes.
Ab hac ergo insula discentes naute, cum multas distantes ab hac per V
milia vel X aut XX vel XL passuum cernerent, ad tertiam navigarunt, in
qua nil aliud preter proceras arbores plurimum atque directas in celem
invenerunt.
[nde ad aliam navigantes eam rivis et aquis optimis copiosom inve-
nerunt, et in eadem lingna plurima et palumbes quos baculis et lapidi-
bus capiebant et commedebant invenerunt. Hos dicunt maiores nostris et
gustui tales aut meliores. Ibidem etiam viderunt esse falcones plurimos
et aves alias ex raptu viventes. Hanc autem non multum perambalarunt,
cum deserta videretur omnino.
[nde tamen ante se viderunt insulam aliam in qua lapidei montes erant
excelsi nimis et pro maiori temporis parte nubibus tecti, et in ea pluvie
crebe; que tamen sereno tempore apparet pulcerrima et existimatione
videntium habitata.
[nde ad alias plures insulas, alias habitatas alias omnino desertas,
adiere numero VIII et quanto ulterius incedebant tanto pluries videbant,
apud quas mare tranquillum longe magis quam apud nos sit et in eodem
fundum ancoris aptum etsi modicum portuose sint, ferti/es tamen aqua-
rum omnes. Et apparet quod insule VI numero habitate, quas ex XIII ad
quas iverunt invenerunt, sunt habitatores plurimi; non tamen equaliter
habitantur, nam una plus altera incolas habet. Et ultra hoc eas dicunt
ydiomatibus adeo inter se esse diversas ut invicem nullo modo intelligan-
tur, ac insuper nullis navigium aut a/iud strumentum esse per quod possint
de una insula ad alias pertransire, nisi natatu facerent.
Invenerunt insuper et aliam insulam in quam non descenterum, nam
ex ea mirabile quoddam apparento Dicunt enim in hac montem existere
altitudins pro existimatione XXX m. passuum seu plurium qui valde a
longe videtur et apparet in eius vertice quoddam album; et cum omnis
lapideus mons sit, album illud videtur formam arcis cuiusdam habere:
attamen non arcem, sed lapidem unum acutissinum arbitrantur, cuius
apparet in summitate malus, magnitudinis in modum mali cuiusdam na-

