Page 174 - Lanzarotto Malocello de Italia a Canarias
P. 174
172 1Lamarotto iIElalocello
vis, ad quem appehensa pendent antenna cum velo magne latine navis
in modum scuti retracto, quod in altitudinem tractum tumescit vento et
extenditur plurimum, deinde paulatim videtur deponi, et similiter malus in
morem longe navis; demum ergitur et sic continue agitur, quod undique
circumdantes insulam fieri advertere.
Quod monstrum cantatis fieri carminibus arbitrantes, in eandem in-
sulam descendere ausi non sunto
Ceterum et multas alias res invenere, quas hic Niccolosus noluit re-
citare. Tamen apparet eas non dites insulas, nam et naute vix expensas
viatici exportandi resumpsere.
Quatuor vero homines qui portati sunt, etate imberbes, decora facie,
nudi incedunt.
Habent tamen huiusmodi femoralia: cingunt autem lumbos corda ex
qua fila pendent palme seu iuncorum in moltitudine grandi, longitudine
palmi cum dimidio seu quorum ad plus; hii quidem tegunt pubem omnem
et obscena ex anteriori ac posteriori parte ni vento vel casu alio eleventur.
Sunt autem incircumcisi et crines habent longos et flavos usque ad
umbilicum fere et cum hiis tegentur, nudis pedibus incedentes.
Insula autem ex qua sublati sunt Canaria dicitur, magis ceteris hahi-
tata. Hii nichel penitus ex ydiomate aliquo intelligunt, cum ex variis et
pluribus eis locutum sito Magnitudinem vero nostram non excedunt,
membruti satis, audaces et fortes et magni intellectus ut comprehendi
potest. Nutibus loquitur eis et nutibus ipsi respondent mutorum more.
Honorabant se invicem: verum alterum eorum magis quam reliquos, et
hic femoralia palme habet, reliqui vero iuncorum, picta croceo et rufo.
Cantant duciter et fere more gallico tripudiant. Ridentes sunt et alacres
et satis domestici, ultra quam sint multi ex ispanis.
Hii postquam in navi positi sunt panem et ficus commederunt, et eis
sapit panis cum ante numquam commedisent. Vinum omnimo renuunt,a-
quam potantes. Comedunt similiter frementum et ordea p len is manibus et
caseum et carnes quarum his, et bonarum, permaxina copia est. BovÈs
autem aut camelos vel asinos non habent, sed capras plerimum et pecudes
et silvestres apros. Ostensa sunt eis aurea et argentea numismata, omnino
eis incognita. Similiter et aromata nullius materiei cognoscunt.
Monilia aurea, vasa celata, enses, gladii ostensi eis non apparet ut
viderint umquam vel se penes habeant.
Fidei et legalitatis videntur permaxime: nil enim esibile datur uni quin
antequam gustet equis portionibus diviserit ceterisque portionem suam
dederit.

